GILOLO vel GILOLUM

GILOLO vel GILOLUM
GILOLO, vel GILOLUM
quae et Batochina, Ins. ampla, in mari Indico, in Archipelago Moluccarum, ex Insulis, quas vulgo nuncupant Del moro, una est, in India Orientali. Caelum hîc inclemens et aer calidus. Ager abundat oriza, ac medulla cuiusdam arbotis, quae Sagis dicitur, ex qua panem conficinnt: a qua etiam arbore sucum eliciunt, quo vini loco utuntur. Incolae barbari ac crudeles, qui, ut olim, carnibus humanis vescuntur. Merc. Est inter Macassariam Ins. seu Celebes ad Occ. terramqueve Papuorum ad Ort. Urbem habet prim. cogn. in ora Occ. e cuius regione sunt 5. Insulae Moluccae. Sub Rege proprio. In illius tamen ora Occ. sunt fortalitia quaedam Europaeorum. Baudr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • INDIA — regio Asiae amplissima, inter Indum fluv. Plin. l. 5. c. 28. et l. 6. c. 20. Strabo l. 1. p. 64. l. 2. p. 87. l. 15. p. 680. 690. et 697. Herod. l. 4. c. 44. ad Occ. a quo nomen habet, et Serum ad Ort. a Sinis separantem, inlongum extensa Oceano… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”